- ARISTOMENES
- I.ARISTOMENESAtheniensis Comicus, inter secundos antiquae Comoediae, floruit Olymp. 88. Cognomentum habuit θυροποιὸς, i. e. ianuarum fabricator, ut est apud Suidam, ubi aliqui malunt, τυροποιὸς, caseum conficiens.II.ARISTOMENESMessenius, Atheniensium Dux iustissimus, uti scribit Hieronym. victis Lacedaemoniis et nocturna sacra celebrantibus, rapuit de choris ludentium virgines 12. et totâ nocte gradu concitô fugiens, excessit de finibus Spartanorum. Cumque eas comites eius vellent violare, monuit, quantum potuit, ne hoc facerent, et ad extremum quosdam non parcentes interfecit, ceteris metu coercitis. Redemptae postea a cognatis puellae, cum Aristomenem viderent reum caedis fieri, tamdiu ad patriam non sunt reversae, quam diu ad Iudicum advolutae pedibus defensorem pudicitiae cernerent absolutum. Tantâ calliditate fuit, ut Lacedaemoniorum saepe urbem ingressus, et aliquando captus, atque in vincula coniectus, clam aufugerit; quod cum tertio fecisset, tandem occisus est; cuius, exsectô corpore, inventum est cor pilosum. Vide Diodor. Sic. l. 15. pausan. l. 4. Iustin. l. 3. Eius historia accuratius sic habet. Post Aristodemi Regis obitum, Messeniis sub iugum Spartanorum redactis, ter annos 39. Aristomenes, cuius cum matre Nicotelea Genius quidam draconis specie concubuisse fertur, Andaniae educatus, annô 1. post defectionem, annô 1. Olymp. 24 post proelium ad Deras, Rex salutatus est (erat enim ex Aepytidarum genere) sed recusantem Σιρατηγὸν ἀυτοκράτορα, Imperatorem eum elegerunt. Hic ut initiô belli hostes perterrefaceret, noctu Lacedaemonem veniens, ad Minervae Chalcioecae templum affixit scutum, cum Inscript. Α᾿οιςτομένην ἀπὸ Σπαρτιατῶ διδόναι τῆ Θεῷ. Annô sequenti ad Apri monumentum Lacedaemonios fudit; inde Pharas diripuit, Lacones iterum profligavit; virgines Dianae choros in Caryis agitantes comprehendit, sed matronas in Aegilis festum Cereris agitantes frustra adortus est. Tertiô belli annô, proditione Aristocratis Arcadum Regis a Spartanis superatus reliquias proelii coliegit; et Andaniâ, oppidisque mediterraneis relictis in Eiram montem se recepit, ac cohorte 300. virorum coactâ hostilem agrum undiquaque infestum reddidit, et Amyclas diripuit. Tandem vero annô 2. Olymp. 25. cum hostibus congressus denuo, victus captusque et cum sociis ἐς τὴν Κεάδαν deiectus est. Inde tantum non miraculose cum emersisset, Corinthios Spartanis ad Eirae obsidionem missos noctu adortus, Duces occidit, castra diripuit, et Iovi Ithomatae Ε῾κατομφόνια fecit. Captus dein ac pharetrarum loris vinctus a 7. Sagittariis Cretensibus, mox ope puellae cuiusdam rusticanae liberatus, eam Gorgo filio suo uxorem dedit. Undecimô obsidionis annô Eirâ captâ, bellum finem babuit, annô 1. Olymp. 28. ipse vero 800. hominibus collectis Spartam invadendi consilium cepit, sed iterum ab Aristocrate proditus frustra fuit. Messeniis dein novas sedes quaerentibus Gorgum et Mantidum Duces dedit: ipse autem Damageto Rhodio Ialysi Regi, a Pythia iusto ut τῶ Ε῾λλήνων αρίςτου filiam duceret, filium suum adduxit; inde cum Sardeis Ardyn Gygis fil. et Ecbatana ad Phraorten Medum transmittere cogitaret, contra Spartanos (quibus se hostem dum viveret mansurum firmaverat) auxilia rogaturus, morbô oppressus diem obiit. Ioh. Marshamus Canone Chron. Sec. XVII. Vide et hîc passim.III.ARISTOMENESqui ad Hellesponti oram recuperandam, a Dario, missus erat, a classe Macedonum ex Graecia accita, captis, aut demersis navibus suteratur. Qu. Curt. l. 4. c. 1.IV.ARISTOMENESquoque recensetur Lacedaemonius, Dionysio in auxilium missus, a Polyaeno l. 2. c. 31.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.